[234] EPISTOLA XXXIV.

Reverendo Clarissimoque Viro

D. SUFFRIDO PETRO

LEOVARDIENSI,

U.I.C. Bursae coronarum Regenti,

Coloniae.

S. P.

Quod genealogiam posteribus meis insertam acceperis Vir clarissime, plurimum gaudeo: quod vero grata extiterit, tibique usui sit futura, plane in coelo sum. Si res forte feret, ut ejusdem mentio a te erit facienda, poteris vetusti manu scripti codicis authoritatem •γενικως• laudare, ut tamen a me profectam, tibique subministratam, idoneas ob causas, omnino dissimules. De recuperanda Veronae historia bona adhuc spes ostenditur: Equidem si prae manibus est, ut exemplar impetremus serio laborabitur. Meum adversus calumniam illam patrocinium, tibi probari, perquam accidit jucundum. Sane ut tam illiberalis, tuoque indigna candore, opinio de te spargeretur, equo animo ferre non potueram. Graviter ille ut omnis eloquentiae, ita & totius philosophiae fons uberrimus, contendere (inquit) debemus, quam maxime possimus, ut vincamus, supplantare eum, quicum certamus, aut manu depellere nullo modo debemus. Eadem illa Frisiae in occidentalem & orientalem partitio, quam antiquitus narras obtinuisse, hodierna adhuc die apud nos nondum est obscurata. Gubernator itaque Praeses & Senatus noster, quibus summa rerum est commissa, titulum van Hollandt, Zeelandt, ende WESTVRIESLANDT, (quo Horna, totaque vicina regio designatur) nominatim & seorsum usurpant. Eam Frisiae partem, cujus Lewerda, Senatus jam sedes, est caput, orientalem etiam vulgo solemus nuncupare. Quoniam autem de Frisiorum Regibus agens, Egmundanorum mentionem injicis, occasionem dedisti, ut quae ad asserendam eorum a vulgi fabellis dignitatem, multis ab hinc annis sum commentatus, communicarem, de quibus tuum rogo judicium, ne gravere impertiri. Quae de nominum quorundam ratione & etymologia erudite juxta atque ingeniose lepideque disseris, animadversionem putem promereri: quippe cum nomina, (teste Platone in Cratylo) non casu aut fortuito, sed pro eo, quem quisque est vitae cursum sortiturus, divino nutu ac ductu hominibus imponantur. Quantum ad Palatinatum, si in eam sententiam in Aulam scribis, qua nunc ad me, propter merita tibi de communi taxa aliquid remittendum, vereor mehercule, ne tuis ipse luminibus obstruas, & in causa sis, quod expeditio protrahatur. Ego Barvitio, ex tuis ad me ante hac literis, indicaram, quod renunciata, qua niti poteras praerogativa, receptas taxae te submitteres: ad quae ille, se ejus renunciationis contemplatione, manum operi admoturum respondit, ut ex clausula, quam ex ejus epistola tibi nuper transmisi, propius perspexeris. Ab eo tempore, nihil ab eo habeo, quamvis semel atque iterum interpellare non destiterim. Forte tuis aut aliorum literis in tui commendationem scriptis taxae gratiam rursum urgentibus, sententiam ille mutarit: Hoc seculo, mi SUFFRIDE, merita nullo loco ponuntur, sed eodem cum omnibus jure solet decidi. Libenter officium reiterabo, ea tamen lege, ut vos illinc, taxae imminutionis, praetermissa mentione, ad meas, vestras etiam literas hac in parte accommodetis, ne alioqui fides mea labefactetur, & oleum operamque (quod ajunt) perdamus. En meam hac de re sententiam, quam nostra fretus amicitia fideliter putavi exponendum: si tamen tu aliter statuas, rogo prima occasione me facias certiorem, ne amicum frustra defatigemus. Diploma quo FREDERICUS III. Imp. ULRICUM Frisiae Dominum, primum Frisiae Comitem renunciat, vidi quidem, sed investigare nondum potui: aliud vero, quod praecessisse videtur, & quo FRIDERICUS multa in eundem beneficia seu feuda confert, cujus forte tibi copia hactenus non facta, hisce adjungam. Bene vale, Vir clarissime , meque amare perge. Spirae, ult. Maji, Anno MDXC.

Tuus toto pectore, tuique studiosissimus,

RENATUS VAN DER DUYN.